cour d´amours
amor volat undique, captus est libidine. iuvenes, iuvencule coniungtur merito.
siqua sine socio, caret omni gaudio; tenet noctis infuma sub intimo cordis in custodia:
fit res amarissima.
dies, nox et omnia michisunt contraria, virginum colloquia me fay planzer, oy suvenz suspirer, plus me fay temer.
o soldates, ludite, vos qui scitis dicite, michi mesto parcite, grand ey dolur, attamen consulite per voster honur.
tua pulchra faciens, me fay planszer milies, pectus habet glacies. a remender, statim vivus fierem per un basser.
stetit puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. eia.
stetit puella, tamquam rosula; facie splenduit, os eios floruit. eia.
circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, que me ledunt misere.
manda liet, manda liet, min geselle chumet niet.
tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris lucem donat tenebris.
manda liet, manda liet, min geselle chumet niet.
vellet deus, vellent dii quod mente proposui: ut eius virginea reserassem vincula.
manda liet, manda liet, min geselle chumet niet.
si puer cum puella moraretur in cellula, felix coniunctio. amore suscerscente, pariter e medio avulso procul tedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labiis.
veni, veni, venias ne me mori facias, hycra, hycre, nazaza, trillirivos...
pulchra tibi faciens, oculorum acies, capillorum series, o quam clara species!
rosa rubicundior, lilio candidior, omnibus formosior, semper in te glorior!
in trutina mentis dubia fluctuant contraria lascivus amor et pudicitia. sed eligo quod video, collum iugo prebeo; ad iugum tamen suave transeo.
tempus est iocundum o virgines, modo congaudete vos iuvenes.
oh, oh oh, totus florero, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo.
mea me confortat promissio, mea me deportat negatio.
oh, oh oh, totus florero, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo.
tempore brumali vir patiens, animo vernali lasciviens.
oh, oh oh, totus florero, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo.
mea mecum ludit virginitas, mea me detrudit simplicitas.
oh, oh oh, totus florero, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo.
veni, domicella, cum gaudio, veni, veni, pulchra, iam pereo.
oh, oh oh, totus florero, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo.
dulcissime totam tibi subdo me!
Arkadaşına Gönder
carmina burana şarkıları, cour d´amours şarkı sözleri, cour d´amours şarkısı Not: carmina burana ve cour d´amours ait mp3ler bulunmamaktadır lütfen satın alınız. |